monumenta.ch > Cassiodorus > 41 > bmv294.13 > 139 > sectio > ad Timotheum I, 6 > 72 > AURELIANUS XXIX. > sectio > 7 > 28 > HELVIUS PERTINAX XVI. > 21 > 61 > 31 > 8 > 47 > 65
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, in Psalmum LXIV <<<     >>> in Psalmum LXVI

Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, in Psalmum LXV

1 In finem, psalmus David, canticum resurrectionis.
2 Quamvis haec nomina quae in capite tituli sunt posita, praemissa expositione videantur esse notissima, tamen non erit importunum scientibus interdum ipsa repetere, ut intentio totius inscriptionis evidentius possit agnosci. In finem, quod dictum est, respicit ad Dominum Salvatorem, sicut dicit Apostolus: Finis enim legis Christus ad iustitiam omni credenti [Rom. X, 4]. Psalmus ipsum sine ambiguitate denuntiat, quia psalmus ex superioribus sonat, sicut opera eius dictaque sonuerunt. David autem dictum est interpretari desiderabilis et manu fortis, quae verba specialiter pertinent ad Regem nostrum et Dominum Christum. Restat nunc ut sequentia dicere debeamus. Canticum istud generale, quod dici de Domino Salvatore praemissa nomina docuerunt, de gloriosa ipsius resurrectione praedicatur, per quod Ecclesia gentes admonet, quas per gratiam Domini praesciebat esse credituras, ut communiter gaudeant, quae erant in suo Capite reparandae. Sed quoniam gens Iudaea se tantum ad beatae vitae praemia putabat esse venturam, quia inter caeteras nationes, quae adhuc idolis deditae serviebant, sola legem veri Domini habere videbatur (sed erat infidelitatis suae vitio peccatura) prophetiae spiritu canticum istud sancta profudit Ecclesia: asserens spem illam resurrectionis non solum fideles ex Iudaeis, sed universitatem de cunctis gentibus habituram; sicut Dominus dicit: Vivo ego, dicit Dominus, et implebitur gloria mea universa terra [Num. XIV, 21]. Denique et psalmus iste sic inchoat: Iubilate Deo, omnis terra.
3 Divisio psalmi.
4 Contra persuasionem Iudaeorum, qui se dicebant solos ad beatam vitam prae omnibus pertinere, mater Ecclesia spem generalis resurrectionis interpositis tribus diapsalmatibus laeta decantat. Primo ordine hortans universitatem, ut de Domini resurrectione congaudeat, quae cunctis erat fidelibus aeterna praemia praestitura. Secundo ordine invitat omnes ut veniant ad Dei opera consideranda; quatenus una credulitas iungat quos unum praemium exspectare videbatur. Tertio iterum monet gentes ut Dominum benedicant, qui nos licet diversis probet tribulationibus, tamen ad requiem suae miserationis adducet. Quarto ordine iterum invitat universitatem, ut commonita [ed., communita] exemplo liberationis suae, amplius confidat in Domino: benedicens eum, quoniam orationem eius exaudire dignatus est.
5 Expositio psalmi.
6 (Vers. 1.) Iubilate Deo, omnis terra; psalmum dicite nomini eius; date gloriam laudi eius. Sancta Ecclesia, sicut diximus, omni terrae dicit esse gaudendum, quae erat Christo Domino creditura. Iubilatio enim dicitur exsultatio cordis, quae immensitate sui verbis non potest explicari. Unde merito a tali verbo sumpsit initium, ut magni beneficii incomprehensibilis probaretur esse laetitia. Nam cum dicit, omnis terra, non humum, sed fideles significat ac devotos, qui de tali poterant gaudere miraculo. Quae figura dicitur metonymia, id est transmutatio, quoties per id quod continet, id quod continetur edicitur. Iudaeos enim tali praedicatione convincit, qui spem beatae resurrectionis sibi tantum aestimabant esse pollicitam. Sequitur, psalmum dicite nomini eius. Post illam inexplicabilem iubilationem congruum fuit ut ad psalmodiam credituros populos hortaretur; quatenus quod animo conceperat, depromptis laudibus explicaret. Illud enim soli Deo cognitum, istud fuerat et ab hominibus audiendum, sicut legitur: Corde creditur ad iustitiam; ore autem fit confessio ad salutem [Rom. X, 10]. Quod autem dicit, nomini eius, significat Dominum Salvatorem, cuius adventu mundi vulnera probantur esse curata. Intendamus quoque quod dictum est, date gloriam laudi eius, et antidotum coeleste siticulosis animis hauriamus. Dat gloriam laudi eius qui praeconia Domini frequentata exsultatione concelebrat, ut totum ipsi deputans, nihil humanis aestimet viribus applicandum. Vitandum est enim et omni studio fugiendum ne fragilitas humana laudibus suis ambiat erigi, quae magis debet iusta increpatione culpari.
7 (Vers. 2.) Dicite Deo: Quam terribilia sunt opera tua! in multitudine virtutis tuae mentientur tibi inimici tui. Audiamus quid Ecclesia gentes uno commate doceat dicere, et magnam causam religionis sub brevitate concludere. Quam terribilia sunt opera tua! Quamvis opera Domini dicat esse terribilia, tamen quantum terroris habeant non edixit; sed opera Domini hac ratione arbitror esse metuenda, ut consideremus quid nobis possit accidere, si illa maiestas, quae mundum miserata respexit, peccatis nostris facientibus reddatur infensa. Deus enim pro nobis dignatus est homo fieri, sicut Leo papa ad Flavianum scribens, doctor apostolicus dicit (Epist. 10, ad Flavian., cap. 4): Creator angelorum unus passus est esse mortalium: invisibilis in suis, visibilis est factus in nostris; incomprehensibilis voluit comprehendi; ante tempora manens, esse coepit ex tempore. Universitatis Dominus, servilem formam obumbrata maiestatis suae immensitate suscepit. Impassibilis Deus non est dedignatus homo esse passibilis, et immortalis mortis legibus subiacere. Haec si consideremus, terribilia nobis sunt opera Domini, quando tantae dignationi nec illud possumus exhibere, quod pro nostra salute dignatur nos coelestis pietas admonere. Sic enim et alibi legitur: Domine, audivi auditum tuum, et timui; consideravi opera tua, et expavi [Habac. III, 2]. Sed timor iste affectuosus et pius est, dulcedinem habens, non amaritudinis qualitatem; spem generans, non diffidentiam creans; desiderium cumulans, non ardorem charitatis exstinguens. Sequitur, in multitudine virtutis tuae mentientur tibi inimici tui. Multitudo virtutis erat, quod curabat homines diversa infirmitate laborantes; sed in hac virtute mentiebantur inimici eius, quando dicebant: Haec signa in Beelzebuth facit [Matth. XII, 24]. Mentiti sunt etiam in multitudine virtutis eius, quando dicit: Videbitis Filium hominis venientem in nubibus coeli [Matth. XXVI, 64, 65]. Et illi dixerunt: Blasphemavit; quid adhuc egemus testibus? Ad postremum mentiti sunt in multitudine virtutis eius, quando post resurrectionis gloriam data pecunia custodibus dicebant: Dicite quia venerunt nocte discipuli eius, et furati sunt eum, nobis dormientibus [Matth. XXVIII, 13]. Sic venerabilis mater sub compendio brevitatis futurae sanctae incarnationis mysteria declaravit.
8 (Vers. 3.) Omnis terra adoret te, et psallat tibi; psalmum dicat nomini tuo, Altissime. Quia superius mentitos fuisse dixit inimicos, nunc generalitas admonetur ut veraciter adoret Dominum Christum. Addidit, et psallat tibi, quod revera divinis decet virtutibus exhiberi. Subsequitur, psalmum dicat nomini tuo, Altissime. Prius dixerat, psallat tibi, post iterum pene ipsa verba repetiit, sed bene perquirentibus longe diversa sunt; prius enim psalmodiam intelligi voluit: hic vero opera sanctitatis admonuit. Nam cum dicit, nomini tuo, Altissime, significat, sicut supra dictum est, Dominum Salvatorem, qui Altissimus iure dicitur: quia nihil supra se altius, sicut Pater et Spiritus sanctus, quidquam habere cognoscitur. Quod nomen positum est ad convincendam specialiter superbiam Iudaeorum, qui sic abiectum esse crediderunt, ut eum crucifigere non paverent. Simul etiam hoc nomine convicti sunt Ariani; nam qui est Altissimus in deitate sua, non potest habere maiorem.
9 (Vers. 4.) Venite et videte opera Domini, quam terribilis in consiliis super filios hominum. Sponsa Regis aeterni ordine secundo gentes invitat ut miracula Veteris Testamenti devotis possint mentibus intueri; quatenus quod Hebraeo populo in figura contigit, in se cognoscant verissime fuisse completum. Proprie vero dictum est, Venite, quasi adhuc longe positis, quasi adhuc in Babylonia civitate morantibus. Videte positum est, id est lumine cordis agnoscite. Caeterum carnalibus oculis videre non poterant, quae constabant esse praeterita. Opera Domini non ista dicit quae omnes pariter vident, coelum, terram, mare et omnia quae in eis sunt; sed illa invitat eos specialiter intueri, quae fidelissimi spiritualiter agnoverunt, Hebraeis fugientibus divisum mare patuisse, quadraginta annis populos ad saturitatem pastos in eremo, siccis pedibus transitum Iordanis fluenta praebuisse, et caetera quae Iudaeis figuraliter contigerunt. Subiecit, quam terribilis in consiliis super filios hominum. Filios hominum fecit terribiles atque metuendos [ms. A., factus est terribilis atque metuendus, cum, etc.), cum per eos miracula magna monstravit. Verum quae sint ista opera, quae vult gentes adhuc rudes agnoscere, sequentia declarabunt.
10 (Vers. 5.) Qui convertit mare in aridam, et flumina pertransibunt pede: ibi laetabimur in idipsum. Ista sunt opera Domini, quae superior versus admonuit. Convertit mare in aridam, quando Hebraeum populum per medios fluctus iter fecit habere terrenum. Flumina pertransivit pede, quando Iordane dextra laevaque diviso, in terram repromissionis Iudaicum deduxit exercitum. Sed quaerendum est ad quid plurali numero flumina posuerit, dum legamus in Iordane tantummodo contigisse? Non immerito, quia licet in ipso solummodo contigerit, frequenter tamen ibidem accidisse monstratur. Nam et Eliae illic talis transitus fuit, et discipulo ipsius redeunti similiter fluminis ipsius fluenta patuerunt [IV Reg. II, 8, 14]. Sive quia Scripturae divinae mos est, et unum pro plurimis dicere, et plurima unitatis nomine vocitare. Sequitur, ibi laetabimur in idipsum. Hic iam sacramenta illorum operum festinat ostendere, quia in eorum praefiguratione veraciter post laetatus est populus Christianus. Nam quod gens Iudaea per maria transivit, sequens Christi baptisma nuntiabat. Quod flumina sine altitudinis periculo siccis pedibus transmeavit, mundi huius significabat fluenta secure posse transire, et ad poenitentiae tutissima pervenire. Unde necesse fuit ut Ecclesia cum sanctis viris in idipsum se diceret esse laetaturam, ubi est gaudii nostri fons et salutis aeternae origo praeparata. Quod vero ait ibi, in idipsum, inter propria Scripturae divinae connumerandum est.
11 (Vers. 6.) Qui dominatur in virtute sua in aeternum, oculi eius super gentes respiciunt. Exposuit quod dixerat, Laetabimur in idipsum; scilicet: Qui dominatur in virtute sua in aeternum. Dominari enim possunt et principes terrarum; sed non in virtute sua, neque in aeternum. Quapropter haec duo addita sunt, ut omnipotentis Regis virtus possit ostendi. Et ne promissiones praedictas inanes putaret adhuc caeca gentilitas, addidit, oculi eius super gentes respiciunt, ut quod illae per se videre non poterant, aspectu veri luminis intuerentur afflatae. Dominus enim quos respicit illuminat; quos visitare disponit, et liberat.
12 (Vers. 7.) Qui in ira provocant, non exaltentur in semetipsis. Consuetudo fragilitatis nostrae congrua brevitate descripta est, quia dum talia facimus unde ad iram Dominum provocemus, exaltamur in nobismetipsis, peccata nostra magis cupientes defendere. Sed hos prohibet in seipsis exaltari, quos oportet humiles inveniri. Fideles enim non in se, sed in Christo exaltari oportet, ubi altitudo firma est, et nunquam ruiturus ascensus.
13 (Vers. 8.) Benedicite, gentes, Deum nostrum, et audite vocem laudis eius. Venit ad tertium membrum, in quo gentes monet ut Deum verum consona praedicatione glorificent. Sequitur, et audite vocem laudis eius, id est quae dicit Pater de Filio fideli credulitate suscipite. Vox enim laudis ipsius est: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui. [Matth. III, 17]. Quam purissimis ac devotis mentibus oportet audiri, ut unus atque idem credatur Dominus Christus, qui ante saecula ex Patre progenitus est consubstantialis ipsi, et ex Maria Virgine procreatus, nobis dignatus est fieri in assumpta humanitate consimilis. Sancta enim Ecclesia in hac fide vivit, in hac fide proficit, ut in Domino Christo nec sine vera divinitate humanitas, nec sine vera credatur humanitate divinitas.
14 (Vers. 9.) Qui posuit animam meam ad vitam, et non dedit commoveri pedes meos. Nunc enumerat quibus ex causis misericordia Domini praedicetur. Duo sunt ista sacramenta liberationis nostrae: primum quod nos per munus baptismatis ducit ad vitam; non enim illuc nostris meritis pervenimus, sed ipsius beneficio miserationis attrahimur. Deinde ne nos exinde permittat expelli, qui gravibus vitiis probamur onerati. Ipse enim nos ponit ad vitam qui dixit: Ego sum via, veritas, et vita [Ioan. XIV, 6]. Ipse gressus nostros non sinit commoveri, qui manum suam Petro ne mergeretur extendit [Matth. XIV, 31]. Et ne crederes otiose ista dici, a quibus periculis liberata fuerit, subter enumerat.
15 (Vers. 10.) Quoniam probasti nos, Deus: igne nos examinasti, sicut igne examinatur argentum. Hactenus singulari numero prophetasse videtur Ecclesia; nunc pluraliter loquitur ex membris suis, per hos tres versus exponens fideles Domini quantis tribulationibus affligantur. Probari nos facit Deus, quando per diversa genera tentationum pro sui nominis confessione tolerantiam beatae passionis indulget. Non enim ille nos probando novit, sed praesciendo cognoscit. Sequuntur diversae martyrum poenae. Igne enim charitatis examinatur beata conscientia, quae tantum Christi Domini amore succenditur, ut urentium flammarum tormenta vincantur. Sed iste ignis non consumptorius, sed purgatorius est. Datur enim argenti exemplum, quod igne ideo decoquitur, ut purius inde reddatur. Iaceret enim massa argenti cum sordibus suis, nisi magni caloris beneficio nativa inquinamenta deponeret.
16 (Vers. 11.) Induxisti nos in laqueum; posuisti tribulationes in dorso nostro. Induxisti nos in laqueum, id est intrare nos fecisti custodiae catenas quas martyres sustinere meruerunt. Laqueus qui non deciperet, sed probaret: qui corpus quidem necteret, sed animae vincula dissolveret; qui non ad reatum perduceret, sed absolutionis dona praestaret. Addidit, posuisti tribulationes in dorso nostro; videlicet verbera quae et Paulus pertulit, et reliqua fidelium turba sustinuit. Ad hoc verberibus humiliati, ut diabolicam superbiam cum mundi ipsius delectatione respuerent. Nam cum dicit: Posuisti tribulationes in dorso nostro, significat corporeos dolores, quos de illatis verberibus sustinebant.
17 Vers. 12. Imposuisti homines super capita nostra: transivimus per ignem et aquam, et induxisti nos in refrigerium. Imposuisti, dicit, ut omnia ipsius voluntate facta fuisse constaret, sicut dicit Dominus Pilato: Non haberes potestatem in me, nisi tibi data fuisse desuper [Ioan. XIX, 11]. Sequitur, homines, ut intelligeres peccatores, quippe qui persecutionibus saevis sanctos martyres diversis cruciatibus affligebant. Super capita nostra, hoc est, ut dares eis potestatem capitalem in nos ferre sententiam. Addidit, transivimus per ignem et aquam, quod utique factum est, quando alios martyrum ignis absumpsit, alios aqua devoravit, et per diversa elementa mors eorum probatur impleta. Sequitur saeculi illius beata promissio, et induxisti nos in refrigerium, ut ista omnia quae in membris suis patiebatur Ecclesia, non ad detestabilem poenam, sed ad quietis beatitudinem cognosceres esse collata. Refrigerium est enim post perurentes curas delectabilis et amoena securitas, quam in illa retributione suscipiunt qui pati pro Domini nomine meruerunt.
18 (Vers. 13.) Introibo in domum tuam in holocaustis; reddam tibi vota mea. Hic redeunt membra Christi ad numerum singularem. Dicit enim corpus eius in domum ipsius se feliciter intraturum, id est in illam futuram Ierusalem ubi non holocausta pecudum, sed puritas quaeritur animarum. Et intende quoniam sicut tribus versibus superioribus poenas martyrum dixit, ita nunc aliis quatuor usque ad finem divisionis commemorat bona beatorum; ut fideles in duris afflictionibus roboraret, quibus tanta praemia pollicetur. Holocaustum enim dicitur totum incensum. Et quia se superius examinatum igne dixerat sicut argentum, iuste se holocaustum oblaturum dicit, hoc est purgatam delictis animam suam. Sequitur, reddam tibi vota mea, id est ut laudes tuas sub perpetuitate decantem, et cum angelis et potestatibus, thronis et dominationibus hymnum misericordiae tuae semper edicam. Haec sunt enim vota fidelium, haec desideria simplicium Christianorum, ut in illa societate recipiantur, qui se fidei et operum sanctitate iunxerunt.
19 (Vers. 14.) Quae distinxerunt labia mea, et, locutum est os meum in tribulatione mea. Illa vota exponit, quae superius dixit, id est quae distinxerunt labia mea; fideles enim quamvis in afflictione sint positi (sicut Iob fuit), Dominum laudant, et se semper accusant. Ideoque probantur distinguere vota labiis suis, quia dubium non est divisum esse quod humanitati imputatur, et Divinitati semper offertur. Et respice beatam tolerantiae sanctitatem, ut illa se vota laudis dicat reddere post resurrectionem, quae in tribulatione concinuit, quando frequenter carnis imbecillitate peccatur, et doloribus victa plerumque non sinitur anima probabilia complere disposita. Hic autem Dei munere tanta copia charitatis ostenditur, ut adversa omnia superasse monstretur.
20 (Vers. 15.) Holocausta medullata offeram tibi cum incenso et arietibus. Adhuc ipsa vota quae superius memoravit, exponit. Holocausta medullata sunt sacrificia quae puro atque intimo corde divinis conspectibus damus. Nam quando in vicem holocausti contritionem cordis offerimus, oportet ut intus habeat purissimam fidem, intus habeat opera fidei, quae ad vicem medullae oblationem pinguissimam reddant: ne sit aridum atque vacuum quod divinis conspectibus immolamus. Quapropter talia se holocausta promittit offerre, quae firmitatem habeant medullae, et pinguedinem fidei salutaris. Addidit, cum incenso et arietibus. Incensum significat orationes, quae ad instar thymiamatis divinis conspectibus offeruntur; sicut alibi legitur: Intret oratio mea sicut incensum in conspectu tuo [Psal. CXL, 2]. Arietes vero significant apostolos, qui duces Christiano populo piis praedicationibus exstiterunt. Et respice quoniam utrumque coniunxit, dicendo, cum incenso et arietibus. Ipsum revera incensum suavissimum est Domino, quod apostolorum traditionibus probatur adiunctum. Memento autem quod hic versus et sequens allegorice proferuntur; per significantias enim animalium declaratur oblatio devotorum.
21 (Vers. 16.) Offeram tibi boves cum hircis. Boves intelliguntur praedicatores, qui pectora humana feliciter exarantes, eorum sensibus coelestis verbi semina fructuosa condebant. Hirci vero intelliguntur, qui diabolicis pravitatibus studentes hispidis vitiis vestiuntur. Hircus enim dictus est quasi hirsutus. Sed et eos cum bobus offert Ecclesia, quando conversi Christo Domino confitentur. Hircus enim fuit ille latro qui pendebat in cruce; sed mox factus est bos, quando ad conversionem veritatis, Domino respiciente, pervenit. Dixit enim: Memento mei, Domine, cum veneris in regnum tuum [Luc. XXIII, 42].
22 (Vers. 17.) Venite et audite, et narrabo vobis, omnes qui timetis Dominum, quanta fecit animae meae. Venit ad quartam positionem, ubi non iam rudes, sed fideles advocat ac devotos: iam nihil de passionibus suis commemorans, sed totum de animae suae liberatione locutura. Audiamus quanta fecit animae ipsius, ut et nos discamus expetere, quod Matri nostrae cognoverimus Dominum contulisse.
23 (Vers. 18.) Ad ipsum ore meo clamavi, et exaltavi sub lingua mea. His duabus rebus diligenter impletis perfectus efficitur Christianus. Primum, ut ad Dominum clamet ore suo, id est recta conscientia, non voluntate perversa. Sic enim de his dicimus qui aliqua ratione falluntur: Mentem suam non habet; sunt aliena quae loquitur. Ergo ore suo clamat, qui Domino pure supplicat: quia illud non nostrum, sed omnino diabolicum est quod cognoscitur esse perversum. Secundum sequitur, et exaltavi sub lingua mea. Sub lingua dicit, in conscientia: quia cor nostrum sub lingua nostra est, ubi tacita cogitatione laudamus, et exaltare nobis illum videmur, qui semper probatur Altissimus. Et vide ordinem rerum. Primo dixit oris clamorem; deinde venit ad purissimum cordis affectum, unde et taciti solemus audiri.
24 (Vers. 19.) Iniquitatem si conspexi in corde meo, non exaudiat Deus. Quod dixerat: Exaltavi sub lingua mea, ipsum diligenter exponit. Nam qui Deum laudat in corde suo, non debet sensum varia imaginatione confundere, nec aliquam iniquitatem conspicere, sed totam illi mentem vigilantissime deputare, ut locum in eo diabolus nequeat invenire. Sic enim puritas orantis accipitur, si nullis cogitationum sordibus polluatur. Dicit enim: Si hoc feci, non exaudiat Deus: ostendens quoniam qui talia faciunt, inanibus visionibus illuduntur.
25 (Vers. 20.) Propterea exaudivit me Deus, et intendit voci orationis meae. Quia non conspexerat iniquitatem in corde suo, propterea se dicit auditum. Ille enim clamor ascendit ad Dominum qui pollutionem rerum non habet humanarum. Intendentes enim ad ipsum, talem recipimus vicissitudinem, ut et ille nos miseratus intendat. Denique hoc sequitur, et intendit voci orationis meae. Supplicemus ergo ut donet nobis orationem purissimam, quatenus fideliter exoratus, et ille nos plenissime de sacrario suae pietatis exaudiat.
26 (Vers. 21.) Benedictus Dominus, qui non amovit deprecationem meam et misericordiam suam a me. Duo ista connexa sunt. Quando Deus deprecationem non amovet, misericordiam suam sine dubitatione concedit. Nam cum oratio nostra suspenditur, et illius misericordia protelatur. Consideremus etiam quartae partis initium, qua fuerit veritate conceptum. Dixit enim: Venite et audite quanta fecit animae meae. Secutus est in fine veracissimae promissionis effectus: quia nec deprecationem eius amovisse cognoscitur, nec misericordiam suam suspendisse monstratur.
27 Conclusio psalmi.
28 Pedisequa quidem expositione psalmus iste decursus est, sed modo nobis est eius adunanda contextio, ut virtus huius cantici evidenter possit agnosci. Primum salutariter gentes allocuta est sancta mater Ecclesia, ut generaliter in Domini laudibus occupentur, quatenus supernum desiderium mundi nobis tollat affectum. Deinde invitat eas, ut discant miracula Veteris Testamenti ad praefigurationem illis potius visa fuisse concedi; quatenus ad spem maximam sequens populus concitetur, quando quae veteri populo sunt praestita, futurae regenerationis beneficia nuntiabant. Docuit nos etiam quoniam de diversis cladibus quas hic populus sustinet Christianus, Domini miseratione liberetur, et ad illam felicem patriam, ipso largiente, perveniat. Promissio singularis, sponsio desiderabilis, et hic, ipso protegente, custodiri, et ibi, eodem largiente, in aeterno praemio collocari. Hoc si fixo animo semper intendimus, nunquam mundi istius pericula formidamus: sed cum laetitia summa cantabimus, quod in huius psalmi fine conscriptum est: Benedictus Dominus, qui non amovit deprecationem meam et misericordiam suam a me.
Cassiodorus HOME



Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 2, in Psalmum LXIV <<<     >>> in Psalmum LXVI
monumenta.ch > Cassiodorus > 41 > bmv294.13 > 139 > sectio > ad Timotheum I, 6 > 72 > AURELIANUS XXIX. > sectio > 7 > 28 > HELVIUS PERTINAX XVI. > 21 > 61 > 31 > 8 > 47 > 65